HOME!

CARTA REGIS EDGARI DE CUMENORA

Regnante in perpetuum Domino nostro Jhesu Christo, qui imperio. Patris cuncta simul, Sancti Spiritus gratia vivificante, disponit . Quamvis enim verba sacerdotum et decreta judicum in robore, firmitatis jugiter perseverent, attamen pro incerta futurorum rnutabilitate annorum, cirographorum testamento sunt roboranda.
Quapropter ego Edgar, totius Brittanniae basileus, quandam telluris particulam, xxx. videlicet cassatos, loco qui celebri aet Cumenoran nuncupatur vocabulo, Domino nostro Jhesu Christo sanctaeque ejus ecelesiae beatae Dei genetrice Mariae dedicatae, loco qui celebri aet Abbendune nuncupatur onomate, ad usus monachorum Dei inibi degentium, cum omnibus utensilibus, pratis videlicet, pascuis, silvis, Osgaro obtinente abbate, aeterna largitus sum hereditate. Sit autem predictum rus omni terrenae servitutis jugo liberum, tribus exceptis, rata videlicet expeditione, pontis arcisve restauratione.
Si quis igitur hanc nostram donationem in aliud quam constituimus transferre voluerit, privatus consortia sanctae Dei ecclesia., aeternis baratri incendiis lugabris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur, si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum deliquit decretum."

 

HOME!